ADALULLFUS

ADALULLFUS
ADALULLFUS
quidam summô inter Longobardos locô natus, qui Gundebergam Arioaldi Longobardorum Regis uxorem de stupro interpellate ausus, cum repulsam convitiumque tulisset, veritus ne ab ea proderetur, Regem adiit, et apud eum reginam
proditionis falso accusavit: cuius verbis Rex fidem habens, uxorem in arctam custodiam coniecit, atque per triennium habuit. Post tertium annum Clotarius Rex Francorum, mulieris misericordiâ motus, legatos ad Arioaldum misit, perperam fecisle arguens, quod Gundebergam es regio Francorum sanguine ortam iniustâ causâ damnâslet, atque honore suô dispoliâsler: Rege autem se iustam causam habere dicente, Ansoldus e legatis unus, facile id tibi assentiemur, inquit, si quem ex reginae familiaribus, singulari cum accusatore commissô certamine, reginam ipsam permiseris expiare (haec crat antiqua Longobardorum consuetudo, ut crimina vel maxima singulari praeliô purgarentur, quae postea in leges translata, per multa tempora observata est) quibus dictis Pitro quidam, ab Arriperto reginae consobrino productus cum Adalulfo est comparatus. Certamine initô, a veritate, victoria stetit: itaque prostratô Adalulfô victus Arioaldus reginam e custodia eduxit, atque in antiquum iotum gratiae honorisque restituit. Sigonius l. 2. regni Italici.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”